11 Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
15 Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?
16 Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum :
17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.