12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
15 Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?
16 Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum :
17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.
18 Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me.