25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.
26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.
27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?
28 Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
29 Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire.
30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
31 At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.