5 Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.
6 Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum.
7 Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.
8 Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
9 Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.
10 Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ?
11 Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.