16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.
17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos :
18 et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini :
20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient :
22 et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.