26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur.
27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta.
28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
29 Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
31 Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.
32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.