4 Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.
5 Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis :
6 sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.
7 Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum.
8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date.
9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris :
10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo.