15 Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :
16 et præcepit eis ne manifestum eum facerent.
17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :
18 Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus,in quo bene complacuit animæ meæ.Ponam spiritum meum super eum,et judicium gentibus nuntiabit.
19 Non contendet, neque clamabit,neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :
20 arundinem quassatam non confringet,et linum fumigans non extinguet,donec ejiciat ad victoriam judicium :
21 et in nomine ejus gentes sperabunt.