7 Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :
8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.
11 Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?
12 Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.
13 Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.