10 Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?
11 Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum.
12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
13 Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis :et videntes videbitis, et non videbitis.
15 Incrassatum est enim cor populi hujus,et auribus graviter audierunt,et oculos suos clauserunt :nequando videant oculis, et auribus audiant,et corde intelligant, et convertantur,et sanem eos.
16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.