39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.
40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi.
41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :
42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
44 Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.
45 Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.