15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
16 Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.
17 Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
18 Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.
19 Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.