26 Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
27 At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
28 Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi.
30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
31 ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israël.
32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.