6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
7 Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere.
8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.
9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ?
11 At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.