1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem,
2 et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.
3 Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ?
4 Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit :
5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
7 Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ?