4 Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit :
5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
7 Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ?
8 Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic.
9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur : et qui dimissam duxerit, mœchatur.
10 Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.