18 Vox in Rama audita estploratus, et ululatus multus :Rachel plorans filios suos,et noluit consolari, quia non sunt.
19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto,
20 dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël : defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri.
21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël.
22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire : et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.
23 Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazaræus vocabitur.