15 Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?
16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis :
18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,
19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
21 Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.