27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,
30 et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?
33 Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.