38 Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.
39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ?
41 Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
42 Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,hic factus est in caput anguli :a Domino factum est istud,et est mirabile in oculis nostris ?
43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.