13 Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :
17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?
18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?
19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.