23 In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,
24 dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
25 Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.
29 Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.