3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
4 Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.
5 Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :
6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
7 Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
8 Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :
9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.