1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
2 dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.
3 Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.
4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.
5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
6 Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.