12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.
13 Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.
14 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.
15 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
16 Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.
17 Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?
18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.