20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.
21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :
22 et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
23 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.
24 Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
25 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !
26 Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.