4 Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :
5 multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.
6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis :
7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca :
8 hæc autem omnia initia sunt dolorum.
9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.