11 Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.
12 At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.
13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.
16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.