21 Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?
23 At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.
26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.
27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.