11 Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.
12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
13 Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?
14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.
15 Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :
16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?