13 Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?
14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.
15 Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :
16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?
18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.