23 Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.
24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.
25 Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
26 Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
27 Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :
28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum.