34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
36 Et sedentes servabant eum.
37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum.
38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris.
39 Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
40 et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.