43 confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.
44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
45 A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.
46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste.
48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
49 Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.