5 Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit.
6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est.
7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël :
10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
11 Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.