61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
62 Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,
63 dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.
64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.
65 Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.