1 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :
3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.
4 Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
5 Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.