3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto :Parate viam Domini ;rectas facite semitas ejus.
4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.
5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ;
6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?
8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.
9 Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.