8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.
9 Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
12 Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
13 Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
14 Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?