11 Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :
13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :
14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :
15 Terra Zabulon, et terra Nephthalim,via maris trans Jordanem,Galilæa gentium :
16 populus, qui sedebat in tenebris,vidit lucem magnam :et sedentibus in regione umbræ mortis,lux orta est eis.
17 Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.