30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
31 Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
32 Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.
33 Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua.
34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est :
35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :
36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.