37 Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.
38 Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
39 Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram :
40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium :
41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
42 Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.
43 Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.