40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium :
41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
42 Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.
43 Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
44 Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :
45 ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.
46 Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ?