12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
13 Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :
15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :
17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit :et ægrotationes nostras portavit.
18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.