24 Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
25 Et cum ejecta esset turba, intravit : et tenuit manum ejus, et surrexit puella.
26 Et exiit fama hæc in universam terram illam.
27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes : Miserere nostri, fili David.
28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis ? Dicunt ei : Utique, Domine.
29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram, fiat vobis.
30 Et aperti sunt oculi eorum : et comminatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat.