16 Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis.
17 Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem.
18 Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me,
19 et a me præceptum est : et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et prælia concitantur in ea :
20 nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni quæ trans fluvium est : tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant.
21 Nunc ergo audite sententiam : prohibeatis viros illos, ut urbs illa non ædificetur donec si forte a me jussum fuerit.
22 Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.