3 Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
4 Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes :
5 Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.
6 Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus :
7 sicque faciebat per singulos annos : cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat eam : porro illa flebat, et non capiebat cibum.
8 Dixit ergo ei Elcana vir suus : Anna, cur fles ? et quare non comedis ? et quam ob rem affligitur cor tuum ? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii ?
9 Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini,