20 Dixit autem Samuel ad populum : Nolite timere : vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro.
21 Et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.
22 Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum : quia juravit Dominus facere vos sibi populum.
23 Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam.
24 Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro : vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit.
25 Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis.