13 Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prælium : et nomina trium filiorum ejus qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma.
14 David autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem,
15 abiit David, et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.
16 Procedebat vero Philisthæus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus.
17 Dixit autem Isai ad David filium suum : Accipe fratribus tuis ephi polentæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos,
18 et decem formellas casei has deferes ad tribunum : et fratres tuos visitabis, si recte agant : et cum quibus ordinati sunt, disce.
19 Saul autem, et illi, et omnes filii Israël, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim.