14 David autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem,
15 abiit David, et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.
16 Procedebat vero Philisthæus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus.
17 Dixit autem Isai ad David filium suum : Accipe fratribus tuis ephi polentæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos,
18 et decem formellas casei has deferes ad tribunum : et fratres tuos visitabis, si recte agant : et cum quibus ordinati sunt, disce.
19 Saul autem, et illi, et omnes filii Israël, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim.
20 Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi : et onustus abiit, sicut præceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.